1. Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.

2. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.

3. Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?

4. An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?

5. Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,

6. qui reddet unicuique secundum opera eius:

7. his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;

8. his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.

9. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;

10. gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.

11. Non est enim personarum acceptio apud Deum!

12. Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.

13. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

14. Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;

15. qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,

16. in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.

17. Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,

18. et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,

19. et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,

20. eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.

21. Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?

22. Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?

23. Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?

24. “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est.

25. Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.

26. Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?

27. Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.

28. Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,

29. sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.





“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina