1. Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.

2. Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3. Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.

4. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5. Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

6. Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8. Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.





“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina