1. et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis

2. et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis

3. et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra

4. hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et agno

5. et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt

6. et vidi alterum angelum volantem per medium cælum habentem evangelium æternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum

7. dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora judicii ejus et adorate eum qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquarum

8. et alius angelus secutus est dicens cecidit cecidit Babylon illa magna quæ a vino iræ fornicationis suæ potionavit omnes gentes

9. et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem ejus et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua

10. et hic bibet de vino iræ Dei qui mixtus est mero in calice iræ ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

11. et fumus tormentorum eorum in sæcula sæculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem ejus et si quis acceperit caracterem nominis ejus

12. hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu

13. et audivi vocem de cælo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo jam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos

14. et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam

15. et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terræ

16. et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra

17. et alius angelus exivit de templo quod est in cælo habens et ipse falcem acutam

18. et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ quoniam maturæ sunt uvæ ejus

19. et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terræ et misit in lacum iræ Dei magnum

20. et calcatus est lacus extra civitatem et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta





“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina