1. et vidi cælum novum et terram novam primum enim cælum et prima terra abiit et mare jam non est

2. et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo

3. et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus

4. et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quæ prima abierunt

5. et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia hæc verba fidelissima sunt et vera

6. et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquæ vivæ gratis

7. qui vicerit possidebit hæc et ero illi Deus et ille erit mihi filius

8. timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda

9. et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni

10. et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de cælo a Deo

11. habentem claritatem Dei lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis sicut cristallum

12. et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël

13. ab oriente portæ tres et ab aquilone portæ tres et ab austro portæ tres et ab occasu portæ tres

14. et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni

15. et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas ejus et murum

16. et civitas in quadro posita est et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo ejus æqualia sunt

17. et mensus est murus ejus centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quæ est angeli

18. et erat structura muri ejus ex lapide jaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo

19. fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum jaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus

20. quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus

21. et duodecim portæ duodecim margaritæ sunt per singulas et singulæ portæ erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum

22. et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus

23. et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna ejus est agnus

24. et ambulabunt gentes per lumen ejus et reges terræ adferent gloriam suam et honorem in illam

25. et portæ ejus non cludentur per diem nox enim non erit illic

26. et adferent gloriam et honorem gentium in illam

27. nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitæ agni





“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina