1. factum est autem in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis

2. hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Cyrino

3. et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

4. ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David

5. ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate

6. factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

7. et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio

8. et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

9. et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno

10. et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

11. quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

12. et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio

13. et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum et dicentium

14. gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonæ voluntatis

15. et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis

16. et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Joseph et infantem positum in præsepio

17. videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc

18. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos

19. Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo

20. et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos

21. et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

22. et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

23. sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

24. et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum

25. et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo

26. et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

27. et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

28. et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

29. nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace

30. quia viderunt oculi mei salutare tuum

31. quod parasti ante faciem omnium populorum

32. lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israël

33. et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo

34. et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur

35. et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

36. et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

37. et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

38. et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem

39. et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth

40. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo

41. et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschæ

42. et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi

43. consummatisque diebus cum redirent remansit puer Jesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes ejus

44. existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos

45. et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

46. et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem

47. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus

48. et videntes admirati sunt et dixit mater ejus ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te

49. et ait ad illos quid est quod me quærebatis nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse

50. et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

51. et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo

52. et Jesus proficiebat sapientia ætate et gratia apud Deum et homines





“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina