1. rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis

2. curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe

3. ut læteris propter illos et ornamentum gratiæ accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis

4. loquere major natu decet enim te

5. primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica

6. ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua

7. gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini

8. sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino

9. audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia

10. adulescens loquere in tua causa vix

11. si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum

12. in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quærens

13. in medio magnatorum non præsumas et ubi sunt senes non multum loquaris

14. ante grandinem præibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia

15. et hora surgendi non te trices præcurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude

16. et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo

17. et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis

18. qui timet Deum excipiet doctrinam ejus et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem

19. qui quærit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea

20. qui timent Dominum invenient judicium justum et justitias quasi lucem accendent

21. peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem

22. vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem

23. etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur

24. fili sine consilio nihil facias et post factum non pæniteberis

25. in via ruinæ non eas et non offendes in lapides ne credas te viæ laboriosæ ne ponas animæ tuæ scandalum

26. et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende

27. in omni opere crede ex fide animæ tuæ hæc est enim conservatio mandatorum

28. qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur





“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina