1. vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes

2. quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia

3. hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis

4. ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur

5. divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est

6. et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum

7. multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis

8. sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur

9. qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum

10. qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam

11. []

12. multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines

13. aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei

14. spiritus timentium Deum quæretur et in respectu illius benedicentur

15. spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se

16. qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes ejus

17. timentis Dominum beata est anima ejus

18. ad quem respicit et quis est fortitudo ejus

19. oculi Domini super timentes eum protector potentiæ firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani

20. et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem

21. immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitæ subsannationes iniustorum

22. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ

23. dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis

24. qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui

25. panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis

26. qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum

27. qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario

28. unus ædificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor

29. unus orans et unus maledicens cujus vocem exaudiet Deus

30. qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius

31. sic homo qui jejunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet





“A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das várias provações pelas quais a pessoa passa.” São Padre Pio de Pietrelcina