1. igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

2. qui jurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid jurgamini contra me cur temptatis Dominum

3. sitivit ergo populus ibi pro aquæ penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Ægypto ut occideres et nos et liberos nostros ac jumenta siti

4. clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me

5. ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israël et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade

6. en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israël

7. et vocavit nomen loci illius Temptatio propter jurgium filiorum Israël et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non

8. venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim

9. dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea

10. fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis

11. cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech

12. manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis

13. fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii

14. dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo

15. ædificavitque Moses altare et vocavit nomen ejus Dominus exaltatio mea dicens

16. quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem





“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina