1. dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis

2. eamus usque ad Jordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite

3. et ait unus ex illis veni ergo et tu cum servis tuis respondit ego veniam

4. et abiit cum eis cumque venissent ad Jordanem cædebant ligna

5. accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam

6. dixit autem homo Dei ubi cecidit at ille monstravit ei locum præcidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum

7. et ait tolle qui extendit manum et tulit illud

8. rex autem Syriæ pugnabat contra Israël consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias

9. misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt

10. misit rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei et præoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis

11. conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël

12. dixitque unus servorum ejus nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israël indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo

13. dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan

14. misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui cum venissent nocte circumdederunt civitatem

15. consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus

16. at ille respondit noli timere plures enim nobiscum sunt quam cum illis

17. cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos hujus ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei

18. hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc cæcitate percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Helisei

19. dixit autem ad eos Heliseus non est hæc via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quæritis duxit ergo eos in Samariam

20. cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariæ

21. dixitque rex Israël ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi

22. at ille ait non percuties neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias pone panem et aquam coram eis ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum

23. adpositaque est eis ciborum magna præparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël

24. factum est autem post hæc congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam

25. factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis

26. cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex

27. qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quæ respondit

28. mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras

29. coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quæ abscondit filium suum

30. quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus

31. et ait hæc mihi faciat Deus et hæc addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie

32. Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est

33. et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino





“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina