1. hii sunt reges quos percusserunt filii Israël et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam quæ respicit solitudinem

2. Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon

3. et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethesimoth et ab australi parte quæ subiacent Asedothphasga

4. terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos

5. Gesuri et Machathi et dimidiæ partis Galaad terminos Seon regis Esebon

6. Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse

7. hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas

8. tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Jebuseus

9. rex Hiericho unus rex Ahi quæ est ex latere Bethel unus

10. rex Hierusalem unus rex Hebron unus

11. rex Hierimoth unus rex Lachis unus

12. rex Eglon unus rex Gazer unus

13. rex Dabir unus rex Gader unus

14. rex Herma unus rex Hered unus

15. rex Lebna unus rex Odollam unus

16. rex Maceda unus rex Bethel unus

17. rex Thaffua unus rex Afer unus

18. rex Afec unus rex Saron unus

19. rex Madon unus rex Asor unus

20. rex Someron unus rex Acsaph unus

21. rex Thenach unus rex Mageddo unus

22. rex Cades unus rex Jachanæm Chermeli unus

23. rex Dor et provinciæ Dor unus rex gentium Galgal unus

24. rex Thersa unus omnes reges triginta et unus





“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina