1. vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens

2. loquere filiis Israël et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas

3. si holocaustum fuerit ejus oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum

4. ponetque manus super caput hostiæ et acceptabilis erit atque in expiationem ejus proficiens

5. immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi

6. detractaque pelle hostiæ artus in frusta concident

7. et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita

8. et membra quæ cæsa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quæ adherent jecori

9. intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino

10. quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret

11. immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum

12. dividentque membra caput et omnia quæ adherent jecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis

13. intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino

14. sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ

15. offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris

16. vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent

17. confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina