Fundar 211 Resultados para: Adversus

  • Et dixit Dominus ad Satan: “Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra”. (Liber Iob 2, 3)

  • Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum. (Liber Iob 14, 20)

  • Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)

  • Cucurrit adversus eum erecto collo, spisso scuto armatus. (Liber Iob 15, 26)

  • Rugae meae testimonium dicunt contra me; et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi, (Liber Iob 16, 8)

  • Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum. (Liber Iob 19, 12)

  • Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. (Liber Iob 20, 27)

  • Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? (Liber Iob 33, 13)

  • Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius: (Liber Psalmorum 2, 2)

  • ne quando dicat inimicus meus: “Praevalui adversus eum!”; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero. (Liber Psalmorum 13, 5)

  • Parasti in conspectu meo mensam adversus eos, qui tribulant me; impinguasti in oleo caput meum, et calix meus redundat. (Liber Psalmorum 23, 5)

  • Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum proterva in superbia et in abusione. (Liber Psalmorum 31, 19)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina