Fundar 24 Resultados para: Attendite

  • Quod cum vidissent singuli, conclamabant: “Numquam res talis facta et visa est in Israel ex eo die, quo ascenderunt patres nostri de Aegypto, usque in praesens tempus!”. Praeceperat enim viris, quos miserat, dicens: “Haec dicite omni viro Israel: Si factum est quidquam tale ex die, quo ascenderunt filii Israel de terra Aegypti, usque ad praesentem diem? Attendite ad hoc, consiliamini et decernite quid facto opus sit!”. (Liber Iudicum 19, 30)

  • et ait: “Attendite, omnis Iuda et qui habitatis Ierusalem et tu rex Iosaphat: Haec dicit Dominus vobis: Nolite timere nec paveatis hanc multitudinem magnam; non est enim vestra pugna sed Dei. (Liber II Paralipomenon 20, 15)

  • Audite ergo correptionem meam et contentiones labiorum meorum attendite. (Liber Iob 13, 6)

  • Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. (Liber Iob 21, 5)

  • Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei. (Liber Psalmorum 78, 1)

  • Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis prudentiam; (Liber Proverbiorum 4, 1)

  • Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: “Attendite ab omni iniquo”. (Liber Ecclesiasticus 17, 11)

  • Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)

  • Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. (Liber Isaiae 34, 1)

  • Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)

  • Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quaeritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis. (Liber Isaiae 51, 1)

  • Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quae peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina