Fundar 53 Resultados para: Baal

  • Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi. (Liber Numeri 22, 41)

  • dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth. (Liber Iudicum 2, 13)

  • Nocte illa dixit Dominus ad eum: “Tolle taurum patris tui, alterum taurum scilicet annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et palum, qui iuxta aram est, succide; (Liber Iudicum 6, 25)

  • Cumque surrexissent viri oppidi eius mane, viderunt destructam aram Baal palumque succisum et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat. (Liber Iudicum 6, 28)

  • Et dixerunt ad Ioas: “Produc filium tuum, ut moriatur, quia destruxit aram Baal et succidit palum”. (Liber Iudicum 6, 30)

  • Respondit Ioas omnibus, qui circumdabant eum: “Numquid certare vultis pro Baal et salvare eum? Qui certabit pro Baal, morietur usque mane. Si Deus est, certet pro seipso contra eum, qui destruxit aram eius”. (Liber Iudicum 6, 31)

  • Ex illo die vocatus est Gedeon Ierobbaal, eo quod dicebatur: “Certet contra eum Baal, quia destruxit altare eius”. (Liber Iudicum 6, 32)

  • Nec suffecit ei, ut ambularet in peccatis Ieroboam filii Nabat; insuper duxit uxorem Iezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum. (Liber I Regum 16, 31)

  • Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)

  • Verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque Aserae quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel”. (Liber I Regum 18, 19)

  • Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum”. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)

  • Et ait rursus Elias ad populum: “Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. (Liber I Regum 18, 22)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina