Fundar 954 Resultados para: David

  • Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. (Liber I Samuelis 18, 29)

  • Et egressi sunt principes Philisthinorum; et, quotiescumque egrediebantur, prospere agebat David magis quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis. (Liber I Samuelis 18, 30)

  • Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Et indicavit Ionathan David dicens: “Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. (Liber I Samuelis 19, 2)

  • Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. (Liber I Samuelis 19, 4)

  • Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa?”. (Liber I Samuelis 19, 5)

  • Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. (Liber I Samuelis 19, 7)

  • Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius. (Liber I Samuelis 19, 8)

  • Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)

  • Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. (Liber I Samuelis 19, 10)

  • Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris”, (Liber I Samuelis 19, 11)

  • Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret. (Liber I Samuelis 19, 14)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina