Fundar 29 Resultados para: Devorabit

  • Deus eduxit illum de Aegypto, sicut cornua bubali est ei. Devorabit gentes, hostes suos, ossaque eorum confringet et perforabit sagittis. (Liber Numeri 24, 8)

  • Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5, 25)

  • Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes: de cruore occisorum et captivorum, de capite ducum inimici!”. (Liber Deuteronomii 32, 42)

  • Cangregatio enim impii sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. (Liber Iob 15, 34)

  • Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)

  • Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis. (Liber Psalmorum 21, 10)

  • Devorabit montes et exuret desertum et exstinguet viridem sicut ignis. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)

  • quod si nolueritis et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est”. (Liber Isaiae 1, 20)

  • Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)

  • Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos. (Liber Isaiae 26, 11)

  • et erit flos decidens gloriae maiestatis eius, qui est super verticem vallis pinguium, quasi ficus praecox ante messem, quam quis, ut viderit, manu statim arreptam devorabit. (Liber Isaiae 28, 4)

  • Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina