Fundar 167 Resultados para: Ephraim

  • Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum. (Prophetia Osee 8, 11)

  • Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent. (Prophetia Osee 9, 3)

  • Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)

  • Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu. (Prophetia Osee 9, 11)

  • Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et Ephraim educit ad interfectorem filios suos. (Prophetia Osee 9, 13)

  • Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum”. (Prophetia Osee 9, 16)

  • Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno; confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo. (Prophetia Osee 10, 6)

  • Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas, sarriet sibi Iacob. (Prophetia Osee 10, 11)

  • Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)

  • Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)

  • Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)

  • Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; C Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis” C. (Prophetia Osee 12, 1)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina