Fundar 79 Resultados para: Esau

  • Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob. (Liber Genesis 25, 25)

  • Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis. (Liber Genesis 25, 27)

  • Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob. (Liber Genesis 25, 28)

  • Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus, (Liber Genesis 25, 29)

  • Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei. (Liber Genesis 26, 34)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27, 1)

  • Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam. (Liber Genesis 27, 5)

  • Rebecca autem dixit filio suo Iacob: “Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei: (Liber Genesis 27, 6)

  • Cui ille respondit: “Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis. (Liber Genesis 27, 11)

  • Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum (Liber Genesis 27, 15)

  • Dixitque Iacob ad patrem suum: “Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua”. (Liber Genesis 27, 19)

  • Dixitque Isaac ad Iacob: “Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non”. (Liber Genesis 27, 21)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina