Fundar 79 Resultados para: Esau

  • Generavit autem Abraham Isaac, cuius fuerunt filii Esau et Israel. (Liber I Paralipomenon 1, 34)

  • Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Iehus, Ialam, Core. (Liber I Paralipomenon 1, 35)

  • Et accedentes ad eum omnes principes filiorum Esau et omnes duces populi Moab et magistratus maritimae dixerunt: (Liber Iudith 7, 8)

  • Et ascenderunt filii Ammon et filii Esau et castra constituerunt in montana contra Dothain. Et miserunt ex eis ad austrum et orientem contra Egrebel, quae est iuxta Chus, quae est ad rivum Mochmur. Et reliqua militia Assyriorum castra constituerunt in campo et operuerunt omnem faciem terrae; et tabernacula et impedimenta eorum constituerunt in turba multa, et erant in multitudinem magnam valde. (Liber Iudith 7, 18)

  • Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)

  • Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)

  • Fugite, terga vertite, descendite in voraginem, habitatores Dedan, quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempore quo visitavi eum. (Liber Ieremiae 49, 8)

  • Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • Quomodo scrutati sunt Esau? Investigaverunt abscondita eius. (Prophetia Abdiae 1, 6)

  • “Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et timebunt fortes tui Theman, ut intereat omnis vir de monte Esau. 10 Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio, et peribis in aeternum. (Prophetia Abdiae 1, 9)

  • Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina