Fundar 17 Resultados para: Esdras

  • Post haec autem in regno Arta xerxis regis Persarum, Esdras fi lius Saraiae filii Azariae filii Helciae (Liber Esdrae 7, 1)

  • ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus, Deus Israel. Cumque manus Domini Dei eius esset super eum, dedit ei rex omnem petitionem eius. (Liber Esdrae 7, 6)

  • Esdras enim applicavit cor suum, ut investigaret et impleret legem Domini et faceret et doceret in Israel praeceptum et iudicium. (Liber Esdrae 7, 10)

  • Et ego Artaxerxes rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcae publicae, qui sunt trans flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei caeli, absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. (Liber Esdrae 10, 5)

  • Et surrexit Esdras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et pernoctavit ibi; panem non comedit et aquam non bibit, lugebat enim transgressionem eorum, qui venerant de captivitate. (Liber Esdrae 10, 6)

  • Et surrexit Esdras sacerdos et dixit ad eos: “Vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas, ut adderetis super delictum Israel. (Liber Esdrae 10, 10)

  • Feceruntque sic filii transmigrationis. Et elegit Esdras sacerdos viros principes familiarum iuxta domus patrum eorum, omnes autem per nomina eorum, et sederunt in die primo mensis decimi, ut quaererent rem. (Liber Esdrae 10, 16)

  • Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. (Liber Nehemiae 8, 2)

  • Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam. (Liber Nehemiae 8, 4)

  • Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. (Liber Nehemiae 8, 5)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina