Fundar 9 Resultados para: Gaal

  • Venit autem Gaal filius Ebed cum fratribus suis et transivit in Sichimam, et confisi sunt habitatores Sichem in eo. (Liber Iudicum 9, 26)

  • clamante Gaal filio Ebed: “Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei? Numquid non est filius Ierobbaal et Zebul praefectus eius? Servite viris Hemmor patris Sichem! Cur serviemus ei? (Liber Iudicum 9, 28)

  • Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)

  • et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: “Ecce Gaal filius Ebed venit in Sichimam cum fratribus suis et excitant adversum te civitatem. (Liber Iudicum 9, 31)

  • Egressusque est Gaal filius Ebed et stetit in introitu portae civitatis; surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. (Liber Iudicum 9, 35)

  • Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: “Ecce de montibus multitudo descendit”. Cui ille respondit: “Umbras montium vides quasi homines”. (Liber Iudicum 9, 36)

  • Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech. (Liber Iudicum 9, 39)

  • Et Abimelech sedit in Aruma; Zebul autem Gaal et fratres eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina