Fundar 23 Resultados para: Herodes

  • Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 3)

  • Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; (Evangelium secundum Matthaeum 2, 7)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: “Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum”. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 16)

  • Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)

  • Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo”. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)

  • Quo audito, Herodes aiebat: “Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit!”. (Evangelium secundum Marcum 6, 16)

  • Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. (Evangelium secundum Marcum 6, 17)

  • Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)

  • Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae, (Evangelium secundum Marcum 6, 21)

  • Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, (Evangelium secundum Lucam 3, 19)

  • Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “Ioannes surrexit a mortuis”; (Evangelium secundum Lucam 9, 7)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina