Fundar 448 Resultados para: Homo

  • Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”. (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • His dictis, addent reliqua et loquentur ad populum: “Quis est homo formidulosus et corde pavido? Vadat et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est”. (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • Quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis, ut expugnes eam, non immittes securim in arbores eius, de quibus vesci potes, nec succidas eas. Numquid homo est arbor campi, ut eam obsideas? (Liber Deuteronomii 20, 19)

  • Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, (Liber Deuteronomii 21, 15)

  • Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit, (Liber Deuteronomii 21, 18)

  • Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo, (Liber Deuteronomii 21, 22)

  • Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius. (Liber Deuteronomii 23, 1)

  • Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • Si acceperit homo uxorem et habuerit eam, et non invene rit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, et scripserit libellum repudii dederitque in manu illius et dimiserit eam de domo sua, (Liber Deuteronomii 24, 1)

  • Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae, sed vacabit liber domui suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua. (Liber Deuteronomii 24, 5)

  • Si deprehensus fuerit homo rapiens unum de fratribus suis de filiis Israel et, vendito eo, accipiens pretium, interficietur; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • “Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito”. Et respondebit omnis populus et dicet: “Amen”. (Liber Deuteronomii 27, 15)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina