Fundar 24 Resultados para: Ioatham

  • Et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Ierobbaal septuaginta viros super lapidem unum. Remansitque Ioatham filius Ierobbaal minimus, quia absconditus erat. (Liber Iudicum 9, 5)

  • Quod cum nuntiatum esset Ioatham, ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit: “Audite me, viri Sichem, ut audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui. (Liber Iudicum 9, 21)

  • Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Ioatham filii Ierobbaal. (Liber Iudicum 9, 57)

  • Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo separata seorsum; Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae. (Liber II Regum 15, 5)

  • Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David; et regnavit Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 7)

  • Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae; et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii Oziae. (Liber II Regum 15, 30)

  • Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 32)

  • Reliqua autem gestorum Ioatham et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 15, 36)

  • Et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Regum 15, 38)

  • Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae. (Liber II Regum 16, 1)

  • Et huius Amasias filius genuit Azariam, porro Azariae filius Ioatham (Liber I Paralipomenon 3, 12)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina