Fundar 46 Resultados para: Labiis

  • Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)

  • Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. (Liber Exodus 6, 30)

  • aut si anima temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo, sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; (Liber Leviticus 5, 4)

  • quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 24)

  • et percute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae. (Liber Iudith 9, 10)

  • In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)

  • Qui ait ad illam: “Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus?”. In omnibus his non peccavit Iob labiis suis. (Liber Iob 2, 10)

  • Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt. (Liber Psalmorum 12, 3)

  • Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis. (Liber Psalmorum 16, 4)

  • Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis. (Liber Psalmorum 17, 1)

  • Speciosus forma es prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. (Liber Psalmorum 45, 3)

  • Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: “Quis enim audit?”. (Liber Psalmorum 59, 8)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina