Fundar 5 Resultados para: Problema

  • Quibus locutus est Samson: “Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta tunicas et totidem vestes mutatorias; (Liber Iudicum 14, 12)

  • sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta tunicas et eiusdem numeri vestes mutatorias”. Qui responderunt ei: “Propone problema, ut audiamus”. (Liber Iudicum 14, 13)

  • Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: “Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis?”. (Liber Iudicum 14, 15)

  • Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: “Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere”. At ille respondit: “Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?”. (Liber Iudicum 14, 16)

  • Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis, qui problema solverant; iratusque nimis ascendit in domum patris sui. (Liber Iudicum 14, 19)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina