Fundar 36 Resultados para: Rachel

  • “Sanusne est?”, inquit. “Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege”. (Liber Genesis 29, 6)

  • Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat. (Liber Genesis 29, 9)

  • Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei (Liber Genesis 29, 10)

  • et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit; (Liber Genesis 29, 11)

  • Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel; (Liber Genesis 29, 16)

  • sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu. (Liber Genesis 29, 17)

  • Quam diligens Iacob ait: “Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis”. (Liber Genesis 29, 18)

  • Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. (Liber Genesis 29, 20)

  • Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)

  • Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem, (Liber Genesis 29, 28)

  • Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina