Fundar 8 Resultados para: Siceram

  • et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, (Liber Iudicum 13, 4)

  • Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)

  • et, quidquid ex vinea nascitur, non comedat, vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo et, quod ei praecepi, custodiat”. (Liber Iudicum 13, 14)

  • Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, (Liber Proverbiorum 31, 4)

  • Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: (Liber Proverbiorum 31, 6)

  • erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina