Fundar 8 Resultados para: Signaculum

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)

  • Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. (Liber Ecclesiasticus 17, 18)

  • Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? (Liber Ecclesiasticus 22, 33)

  • et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore; (Prophetia Ezechielis 28, 12)

  • In die illo, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi”, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 23)

  • et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia, (Epistula ad Romanos 4, 11)

  • Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. (Epistula I ad Corinthios 9, 2)

  • Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. (Epistula II ad Timotheum 2, 19)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina