Fundar 36 Resultados para: Substantiam

  • Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”. (Liber Genesis 7, 4)

  • Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)

  • Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan. (Liber Genesis 12, 5)

  • Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; (Liber Genesis 14, 11)

  • ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma. (Liber Genesis 14, 12)

  • reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)

  • Dixit autem rex Sodomae ad Abram: “Da mihi animas; substantiam tolle tibi”. (Liber Genesis 14, 21)

  • Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)

  • Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)

  • volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae, (Liber Deuteronomii 21, 16)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”. (Liber II Paralipomenon 1, 12)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina