Fundar 29 Resultados para: Utique

  • Et dixit Dominus ad Moy sen: “Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet. (Liber Exodus 11, 1)

  • Quibus ait Samson: “Si talia facitis, utique ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam”. (Liber Iudicum 15, 7)

  • Et ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat detentus. Qui ait: “Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique nocte venturi sunt ad occidendum te”. (Liber Nehemiae 6, 10)

  • Et ille dixit: “Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo”. (Liber Thobis 5, 6)

  • Utique, probetur Iob usque ad finem de responsionibus hominum iniquitatis. (Liber Iob 34, 36)

  • Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. (Liber Psalmorum 55, 13)

  • Et dicet homo: “Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra”. (Liber Psalmorum 58, 12)

  • ecce ego facio nova, et nunc orientur: nonne cognoscitis ea? Utique ponam in deserto viam et in invio flumina. (Liber Isaiae 43, 19)

  • Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis. (Liber Ieremiae 23, 22)

  • Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)

  • Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)

  • et dixerunt ei: “Audis quid isti dicant?”. Iesus autem dicit eis: “Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"?”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 16)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina