Fundar 28 Resultados para: decretum

  • Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo. (Liber I Samuelis 20, 7)

  • Et ait Ionathan: “Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi”. (Liber I Samuelis 20, 9)

  • Quam ob rem considera et recogita quid facias, quoniam malum decretum est adversus dominum nostrum et adversus domum eius universam. Et ipse filius Belial est, ita ut nemo ei possit loqui”. (Liber I Samuelis 25, 17)

  • Viro et mulieri non parcebat David nec adducebat in Geth dicens: “Ne forte loquantur adversum nos: “Haec fecit David””. Et hoc erat decretum illi omnibus diebus, quibus habitavit in regione Philisthinorum. (Liber I Samuelis 27, 11)

  • A me ergo positum est decretum, ut omnis homo, qui hanc mutaverit iussionem, tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo; domus autem eius ponatur in sterquilinium. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)

  • A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat. (Liber Esdrae 7, 13)

  • Rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum palatii. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther reginam pro anima sua; intellexit enim a rege sibi decretum esse malum. (Liber Esther 7, 7)

  • Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)

  • Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat. (Liber II Maccabaeorum 3, 23)

  • Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent; (Liber II Maccabaeorum 6, 8)

  • secundum autem commune civitatis decretum, et ipsis acquiescentibus, utpote qui pacem obtinere cuperent et nihil suspectum haberent, eos provectos in altum submerserunt non minus ducentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 4)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina