Fundar 56 Resultados para: ecclesia

  • et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. (Liber I Samuelis 17, 47)

  • Convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiae Israel; omnis enim ecclesia Israel stabat. (Liber I Regum 8, 14)

  • Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus. (Liber I Regum 8, 65)

  • Praecepit autem David universae ecclesiae: “Benedicite Domino Deo vestro!”. Et benedixit omnis ecclesia Domino, Deo patrum suorum; et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde. (Liber II Paralipomenon 30, 13)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam. (Liber Iudith 6, 21)

  • Et vocaverunt Achior de domo Oziae, qui, ut venit et vidit caput Holofernis in manu viri unius in ecclesia populi, cecidit in faciem, et resolutus est spiritus ipsius. (Liber Iudith 14, 6)

  • Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 22, 26)

  • Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. (Liber Psalmorum 35, 18)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina