Fundar 220 Resultados para: gloria

  • In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49, 6)

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)

  • Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. (Liber Exodus 29, 43)

  • cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam; (Liber Exodus 33, 22)

  • Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)

  • Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 35)

  • ait Moyses: “Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius”. (Liber Leviticus 9, 6)

  • Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)

  • Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, (Liber Numeri 14, 10)

  • Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram! (Liber Numeri 14, 21)

  • et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. (Liber Numeri 16, 19)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina