Fundar 145 Resultados para: iustitia

  • Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)

  • Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei; (Liber Ecclesiasticus 14, 22)

  • et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam. (Liber Ecclesiasticus 26, 27)

  • Et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iudae, hereditas viri coram gloria eius, hereditas Aaron et semini eius. Det vobis sapientiam in cor vestrum iudicare gentem suam in iustitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloria ipsorum in generationes aeternas. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)

  • Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. (Liber Isaiae 1, 21)

  • Sion in iudicio redimetur et, qui in ea reversi sunt, in iustitia. (Liber Isaiae 1, 27)

  • et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia, (Liber Isaiae 5, 16)

  • Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 6)

  • Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)

  • sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in aequitate pro mansuetis terrae; et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)

  • Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. (Liber Isaiae 11, 5)

  • Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. (Liber Isaiae 32, 1)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina