Fundar 122 Resultados para: mortem

  • Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; (Epistula ad Colossenses 1, 22)

  • manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, (Epistula II ad Timotheum 1, 10)

  • eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem. (Epistula ad Hebraeos 2, 9)

  • Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, (Epistula ad Hebraeos 2, 14)

  • Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. (Epistula Iacobi 1, 15)

  • Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Omnis iniustitia peccatum est, et est peccatum non ad mortem. (Epistula I Ioannis 5, 17)

  • Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. (Apocalypsis Ioannis 2, 10)

  • Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina