Fundar 640 Resultados para: omnibus
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope. (Epistula ad Philippenses 4, 5)
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati. (Epistula ad Philippenses 4, 12)
Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, (Epistula ad Colossenses 1, 18)
ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. (Epistula ad Colossenses 3, 11)
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 2)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur, (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 15)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 6)
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 18)
Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 27)