Fundar 560 Resultados para: populus

  • Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, qui mordebant populum, et mortuus est populus multus ex Israel. (Liber Numeri 21, 6)

  • Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: “Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me. (Liber Numeri 22, 5)

  • dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum". (Liber Numeri 22, 11)

  • De summis silicibus video eum et de collibus considero illum: populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)

  • Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur; non accubabit, donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat”. (Liber Numeri 23, 24)

  • Et nunc, pergens ad populum meum dabo consilium, quid populus hic populo tuo faciat extremo tempore”. (Liber Numeri 24, 14)

  • Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab, (Liber Numeri 25, 1)

  • et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore”. (Liber Numeri 27, 17)

  • Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)

  • — Emim primi fuerunt habitatores eius, populus magnus et multus et tam excelsus ut Enacim; (Liber Deuteronomii 2, 10)

  • populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eis, (Liber Deuteronomii 2, 21)

  • et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina