Fundar 97 Resultados para: quaecumque

  • Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint. (Liber I Maccabaeorum 13, 38)

  • et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis. (Liber I Maccabaeorum 14, 34)

  • Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 5)

  • Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 15)

  • Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui; et, quae res permittebat, concessit. (Liber II Maccabaeorum 11, 18)

  • Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia. (Liber Sapientiae 7, 21)

  • Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant. (Liber Sapientiae 19, 19)

  • Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quaecumque feceris illi, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam. (Liber Ecclesiasticus 12, 7)

  • Accedant et nuntient nobis, quaecumque ventura sunt. Priora, quae fuerunt, nuntiate, ut ponamus cor nostrum et sciamus novissima eorum; et, quae ventura sunt, indicate nobis. (Liber Isaiae 41, 22)

  • sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. (Liber Isaiae 55, 11)

  • Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. (Liber Ieremiae 1, 7)

  • Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne, quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Ieremias adversum omnes gentes. (Liber Ieremiae 25, 13)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina