Fundar 25 Resultados para: salvi

  • Et dixit illi: “Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater!”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!”. Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: “Vade sanus!”. (Liber Thobis 5, 17)

  • Et cum venisset in Ecbatana, dixit illi: “Azaria frater, duc me ad Raguel, fratrem nostrum, viam rectam”. Et duxit eum ad domum Raguel, et invenerunt illum sedentem circa ostium atrii sui et salutaverunt illum priores. Et ille dixit eis: “Bene valeatis, fratres, intrate salvi et sani”. Et induxit eos in domum suam. (Liber Thobis 7, 1)

  • ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi. (Liber Psalmorum 22, 6)

  • Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 80, 4)

  • Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 80, 8)

  • Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 80, 20)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • Indicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)

  • Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra”. Et noluistis 16 et dixistis: “Nequaquam, sed super equis fugiemus”, ideo fugietis; et: “Super veloces ascendemus”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. (Liber Isaiae 30, 15)

  • Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • Ergo nunc beatos dicimus arrogantes; siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt”. (Prophetia Malachiae 3, 15)

  • et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 36)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina