Fundar 42 Resultados para: senes

  • Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. (Liber Genesis 18, 11)

  • Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti, (Liber Genesis 50, 7)

  • Moysi quoque dixit: “Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)

  • Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum (Liber Deuteronomii 22, 18)

  • Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua. (Liber Iosue 7, 6)

  • Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)

  • Veneruntque cuncti senes Israel, et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)

  • Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”. (Liber II Regum 6, 32)

  • Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)

  • Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem; (Liber II Regum 23, 1)

  • Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. (Liber Esdrae 3, 12)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina