Fundar 28 Resultados para: vanitas

  • Ne credat vanitati errore deceptus, quia vanitas erit remuneratio eius. (Liber Iob 15, 31)

  • Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est. (Liber Psalmorum 39, 6)

  • Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. (Liber Psalmorum 39, 7)

  • In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo. (Liber Psalmorum 39, 12)

  • Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes. (Liber Psalmorum 62, 10)

  • “Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, vanitas vanitatum et omnia vanitas”. (Liber Ecclesiastes 1, 2)

  • Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)

  • Dixi ego in corde meo: “Veni, tentabo te gaudio: fruere bo nis”; et ecce hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 1)

  • Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Et idcirco taeduit me vitae meae, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)

  • et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 19)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina