Fundar 34 Resultados para: vocavi

  • Dixitque Balac ad Balaam: “Quid est hoc, quod agis? Ut malediceres inimicis meis, vocavi te, et tu e contrario benedicis eis!”. (Liber Numeri 23, 11)

  • Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! (Liber Numeri 24, 10)

  • Et cucurrit ad Heli et dixit: “Ecce ego; vocasti enim me”. Qui dixit: “Non vocavi. Revertere; dormi!”. Et abiit et dormivit. (Liber I Samuelis 3, 5)

  • Et Dominus rursum vocavit Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Heli et dixit: “Ecce ego, quia vocasti me”. Qui respondit: “Non vocavi te, fili mi. Revertere et dormi!”. (Liber I Samuelis 3, 6)

  • Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)

  • Dixit autem Samuel ad Saul: “Quare inquietasti me, ut suscitarer?”. Et ait Saul: “Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam”. (Liber I Samuelis 28, 15)

  • Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)

  • Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)

  • Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: “Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum”. (Liber Thobis 2, 13)

  • Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum. (Liber Iob 19, 16)

  • Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; (Liber Proverbiorum 1, 24)

  • Aperui dilecto meo; at ille declinaverat atque transierat. Anima mea liquefacta est, quia discesserat. Quaesivi et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)


“Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração.” São Padre Pio de Pietrelcina