Fundar 965 Resultados para: David

  • Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)

  • Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. (Liber I Samuelis 18, 4)

  • Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat: posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. (Liber I Samuelis 18, 5)

  • Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris. (Liber I Samuelis 18, 6)

  • Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. (Liber I Samuelis 18, 7)

  • Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum? (Liber I Samuelis 18, 8)

  • Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps. (Liber I Samuelis 18, 9)

  • Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)

  • et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete: et declinavit David a facie ejus secundo. (Liber I Samuelis 18, 11)

  • Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)

  • In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)

  • Omnis autem Israël et Juda diligebat David: ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos. (Liber I Samuelis 18, 16)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina