Fundar 11 Resultados para: Exsultent

  • Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exsultent filiæ incircumcisorum. (Liber II Samuelis 1, 20)

  • Tonet mare et plenitudo ejus ; exsultent agri, et omnia quæ in eis sunt. (Liber I Paralipomenon 16, 32)

  • Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. (Liber Esther 9, 19)

  • Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. (Liber Psalmorum 34, 27)

  • Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 39, 17)

  • Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine. (Liber Psalmorum 47, 12)

  • Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. (Liber Psalmorum 66, 5)

  • Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia. (Liber Psalmorum 67, 4)

  • Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. (Liber Psalmorum 69, 5)

  • Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent. (Liber Psalmorum 131, 9)

  • Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. (Liber Psalmorum 149, 2)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina