Fundar 26 Resultados para: Fortiter

  • Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)

  • Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)

  • Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)

  • Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11, 20)

  • ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. (Liber Iudicum 16, 30)

  • Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)

  • quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos. (Liber I Maccabaeorum 5, 61)

  • In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 67)

  • Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 23)

  • et de illuminationibus quæ de cælo factæ sunt ad eos qui pro Judæis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent, (Liber II Maccabaeorum 2, 22)

  • Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo: (Liber II Maccabaeorum 6, 27)

  • adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur. (Liber II Maccabaeorum 6, 28)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina