Fundar 47 Resultados para: Furoris

  • Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari. (Liber Exodus 15, 8)

  • et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 13, 17)

  • Et dicent omnes gentes: Quare sic fecit Dominus terræ huic? quæ est hæc ira furoris ejus immensa? (Liber Deuteronomii 29, 24)

  • Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus. (Liber I Samuelis 20, 34)

  • quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses. (Liber II Regum 23, 26)

  • et dixerunt eis: Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël. (Liber II Paralipomenon 28, 13)

  • Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus. (Liber II Paralipomenon 30, 8)

  • Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)

  • Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. (Liber Iob 20, 28)

  • Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? (Liber Iob 21, 17)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina