Fundar 2581 Resultados para: Ibi

  • et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. (Liber Genesis 2, 12)

  • Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)

  • Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. (Liber Genesis 3, 7)

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. (Liber Genesis 3, 17)

  • Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. (Liber Genesis 3, 18)

  • Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)

  • videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)

  • Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)

  • Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. (Liber Genesis 8, 2)

  • Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. (Liber Genesis 11, 7)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina