Fundar 1558 Resultados para: Iis

  • Respondit ei Laban: Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? (Liber Genesis 31, 43)

  • Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 11)

  • Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)

  • Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. (Liber Genesis 32, 22)

  • Et Jacob venit in Socoth: ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. (Liber Genesis 33, 17)

  • Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. (Liber Genesis 33, 19)

  • Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. (Liber Genesis 34, 3)

  • Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. (Liber Genesis 36, 38)

  • Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. (Liber Genesis 37, 2)

  • Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina