Fundar 24 Resultados para: Lacrimis

  • Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, (Liber Thobis 3, 1)

  • sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. (Liber Thobis 3, 11)

  • Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus (Liber Thobis 7, 6)

  • Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)

  • Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. (Liber Thobis 12, 12)

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis, dixit: Æquo animo estote, fratres, et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam. (Liber Iudith 7, 23)

  • Sed quia patiens Dominus est, in hoc ipso pœniteamus, et indulgentiam ejus fusis lacrimis postulemus: (Liber Iudith 8, 14)

  • Stetitque Judith ante lectum, orans cum lacrimis, et labiorum motu in silentio, (Liber Iudith 13, 6)

  • Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. (Liber Psalmorum 6, 7)

  • cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? (Liber Psalmorum 79, 6)

  • quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. (Liber Psalmorum 114, 8)

  • Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent. (Liber Psalmorum 125, 5)


“É difícil tornar-se santo. Difícil, mas não impossível. A estrada da perfeição é longa, tão longa quanto a vida de cada um. O consolo é o repouso no decorrer do caminho. Mas, apenas restauradas as forças, é necessário levantar-se rapidamente e retomar a viagem!” São Padre Pio de Pietrelcina